- BURA vel BURIS
- I.BURA, vel BURISpars est temonis ima et incurva, quae Graecis γύης. Virg. Georgic. l. 1. v. 169.Continuo in silvis magnâ vi flexa domaturIn burim et curvi formam accipit ulmus aratri.Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.Nempe buris ab imo vel ab ima parte temonis, cui temo a stirpe in pedes octo protenditur. Aliter urvum; quam tamen vocem paulo amplius extendit Festus; Urvat, Ennius in Andromeda significat, circumdat, ab eo sulco, qui fit in urbe condenda urvô aratri, quae sit forma simillima uncini curvatione buris et dentis, cui praefigitur vomer. Ubi curvationem buris et dentis, cui vomer praefixus erat, totum id urvum appellatum dicit et figuram habuisse simillimam uncini, quô nomine etiam vomerem comprehendit, cum Veteres burim pro ipsa curvatione vel urbo aratri (cui dentale aptatum, ut dentali praefixus vomer) solum usurpaverint. Ab urvo seu urbo, urbare, i. e. circumducere, circumscribere. Unde Urbs, quod in rotundo olim conderentur: cuius circuli umbilicus in Foro dicabatur, et viae directae in medium concurrebant. Quo faciunt illa Aristophanis,---- ---- ---- κᾂν μέσῳΑ᾿γορᾶς φέρουσαι δ᾿ ὦσιν εἰς αὐτην` ὁδοὶ.Ο᾿ρθαὶ πρὸς αὐτὸ τὸ μέτον ------Vide Salmas. ad Solin. p. 820.II.BURA, vel BURISurbs Achaiae proprie dictae, ad sinnm Corinthium sita, olim florentissima, nunc una cum Helice vicina urbe maris impetu hausta. Ovid. Met. l. 15. v. 293.Si quaeras Helicen, et Buran Achaidos urbes,Invenies sub aquis: et adhuc ostendere nautaeInclinata solent cum moenibus oppida mersis.Vide et Buracius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.